- CYTHARA
- CYTHARAmelius Citharna, saepe cum Lyra confunditur, ut apud Athenaeum, l. 14. videre est: sed quantum ab ea differat, docte Scaliger in notis ad Sphaeram Barbaricam Manilii docet. Vetus Lexicon: Cithara pectus Doricâ liguâ dicitur. Inde Cithara dicta, quod initiô creditur similis fuisse bumano pectori; Aut, quia sicut a pectore, ita ex ipsa, cantus vel melodiae eduntur. Et certe Veteribus superior pars thoracis usque ad iugulum ita appellabatur, sicut et Chelys. Hieronymus scribit literam Δ. retulisse, sed variae illius fuêre species. Illam, sicut et cetera instrumenta Musica, Syris debere originem, arbitrantur Eruditi, Straboque, l. 10. instrumentis plerisque nomina barbara esse dixit, sicut Νάβλα καὶ Σαμβύκη καὶ Βάρβιτος καὶ Μαγάδες. Ita ergo Cithara, ab Hebr. Gap desc: Hebrew derivari videtur, quod circulum, umbitum denotat, sicut concavum Citharae esse solet: Mentio Danielis, c. 3. v. 5. sicut ibidem Gap desc: Hebrew Sabbecae, Sambucam refert. Abub tibiam a unde Ambubaiae: Nebel Nablium etc. Phthagoreos tibiâ vel Citharâ commotos animos et ad vitia inclinantes mitigâsse, ac ad meliorem frugem deduxisse, prodidit Hermogenes περὶ Ι᾿δεῶν. Vide et supra in voce Citharoedi
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.